# De materiali medicina 644

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, HYDRARGYROS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/644
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/644

hoc est que capere debuerant non coeperunt: quae possidebant, amiserunt, ut Athenaeus, et ante ipsum Strabo meminit. Argentum eos uiuum praecipue torquet indignantes tam proximam argenti probi spem elabi manibus, nec spissari aut inhiberi motum eius ullo fere modo posse. Argentum quidem iam tingitur tam simili colore auri: ut nec Marculo, nec Coticula, nec Pondere, nec alio quam lateris & igni um argumento dephendatur. Quae probatio commentitia & cupellaria uocari solet, quoniam commen tum illud hoc est laterculis in cuppa uratur. Malum hoc iam late patet: nec Auaritia solum aut Lu xuria censenda, sed puerilis quaedam uanitas & ostentatio diuitiatum ludicra totis abacis ex hoc adulterio uel principum epulas ornantibus. hinc passim moneta falsa cuditur praesertim ueneta maiore surto, quia nullum sit aurum uel argentum Veneto sincerius. praefertur omnibus nummis orbe toto uenetus. huic crimini decemuiralis potestas non aliter quae aut lesae maiestatis: aut uiolatae Religionis obiecta est. Nihil fere tamen aut graues paenae sontibus constitutae, aut imensa praemia deferentibus proposita iuuere. Non erat prius cautum ne cui liceret metalla cruciare. monetatios tantum leges oderant: chymistas esse patiebantur. hoc ipso anno quo haec prodimus, chymistas quoque ipsos capitales fecere: simul ut occasionem sceleris adimerent. simul ne quis aetatem suam te reret in follibus & uttrinis & capunculis futilibus: quae iam conuicio desidiae Choridiola, siue Sco tidiola Graece nominantur. DCCCCXLVII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
