# De materiali medicina 647.1-4

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 647.1 to 647.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/647.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/647.1

alter notus omnibus altero dicuntur ita & caetera saxa etosa annis qualia in aedificiis ut Plinius inquit musaea uocant dependentia ad imaginem specus natiui arte reddendam, nunc inde musaica uulgo nominantur preciosissimis dicata templis. inuentum id Agrippae quidam referunt acceptum. huiusmodi operis artifices musearios Cassiodotus, & lustiniani leges uocant etiam si mu scarios corrupte multi lectitent. Ammianus Marcellinus musicium opus nominat. In uitis caesarum quas ab Adriano Iulius Capitolinus & alii complures scripsere, pictura de museo nominatur, eti am si men dose legebatur de musco. laudatissimi pumices sunt in Melo: scyro Aeoliisque insulis, probantur teri faciles, poliendis libris accomodantur: unde repumicatos appellamus. pumex grae ce cisseris uocatur. quod nomen aliud nihil significat quam erosum. Et enim uermiculus triticarius: & or dearius Cis dicitur ut Ips cornicularius. Trips lignarius. Sis uestiarius. Ix uitiarius si Photioni gran matico fides habenda est. pumicem ueteres etiam spongiam uocabant. nam & e maris quoque spu ma coalescunt aliquando: temque ex atena littorali: ut in insula Cyclade nisyro. Victruuius quae nunc inquit sub Vesuuio monte spongia siue pumex Pompeianus uocatur ex cocto alio genere, lapidis in hanc redactus uidetur generis qualitatem. talis autem pumex inquit: & circum Etnam gignitur, & collibus Mysiae qui catacecaumenos a graecis hoc est deustus appellatur. Talis & lipareus est ut inquit Theophrastus: alioquin antequam uratur, niger leuis, atque farctus. In Melo quoque in sula Idem auctor est pumices quandoque in altero gigni lapide, ponderosum, & nigrum esse sicu lum: qui & caeteris praefertur. DCCCCLXI SAL Al omnis. graeci halas uocant panaceam Lucretius a remediorum multitudine. aut fit, ut palustris, & maritimus: aut gignitur ut fossitius. utrumque pluribus modis. Sed causa gemina, coacto humore: aut siccato: siccatur in lacu Tarentino, Item lacu Cocanico in Si cilia. & alio iuxta Gelan: & Pachynum tanti splendoris ut sentiat imaginem. Item in Phrygia cap padocia Aspendi ubi tantum noctu subuenit, quantum interdiu auseras. omnis est alius sal minutus atque non gleba. lacus duo in bactris saleaestuant. in Cypro cittieum, ab oppido id nomen extra unt. & memphi e stagno. dein sole siccant apud caspias portas, quae salis flumina appellantur, superficie desantur in salem, amne reliquo fluente, ueiut sub gelu. Item circa mardos.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
