# De materiali medicina 647.5-8

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 647.5 to 647.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/647.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/647.5

& armenios, & in bactris amnes Ochus, & Oxus, ex appositis montibus deferur salis ramenta. lacus in Africa, & qui dem turbidi salem ferunt. calidi quoque fontes sicut Pegase. Oromenus salis mons natiui est apud Indos in quo ceditur renascens. magno uectigali Regum. Carris Arabiae oppido muros, domosque massis salis faciunt aqua feruminantes. Inuentus & iuxta Pelusium inter Aegyptum quoque & Arabiam eti am per africae squalentia detractis harenis usque ad Hammonis oraculum, qualis crescere affirmatur cum luna noctibus hammoniacus tractu cyrenaico celeberrimus, sub harenis unde nomen, similis est colore alumini fissili longis glebis, neque perlucidis ingratus sapore, Sed medicinae utilis leuis simus intra specus suos in lucem uniuersam prolatus uix credibili pondere in grauescens. adultera tur cocanico & cyprio mire simili, In Hispania citeriore egelestae ceditur glebis pene translucenti bus, cui iampridem palma a plerisque medicis tributa. In medis atropatena regione stagno cui Spauta est nomen, sal coit pruritum & dolorem tactu ciens. temedium oleo inungere. omnis locus in quo reperie sal, sterilis est. uulgaris plurimus in salinis mari affuso nonsine aqua dulci, sed imbre maxime iuuante, ac super omnia sole multo. Africa circa Vticam conffruit aceruos salis ad collium spetiem & in agro Rauennati ceruia ob id, ita ut puto nominata quasi aceruia: qui sole & luna in duruere, nullo humore diluuntur. uix ut ferro cedi possint. Fit tamen & in creta sine riguis aquae dulcis, & in Aegypto. Fit & puteis in salinas in gestis. prima densatio Babyloniae in bitumen liqui dum cogitur oleo simile, quo & in lucermis utuntur. detracto subest sal. Et in Cappadociae puteis ac fonte quem in salinas ingerunt, ubi & specularium modo lapidum effoditur, magno giebarum pondere: quas uulgus Micas uocat. In chaonia excoquunt aquam ex fonte refrigerandoque salem faciunt inertem, neccandidum. Galliae Germaniaeque aquam salsam lignis ardentibus infundunt. Hispaniae quadam sui parte puteis hauriunt salsuginem mutiam appellantes. quercus ad id optima. alibi Corylus laudatur, Carbo etiam in salem uenitur, quicumque ligno conficitur sal, niger est.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
