# De materiali medicina 652-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LAPIS MAGNES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/652-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/652-2

LAPIS MAGNES Apis magnes, quem & Magnitin Graeci dicunt. Item Sidetitin & Heraclion id est herculeum. magnes ab inuentore uidetur appellatus. in India nunc & passim inuenitur in Hispania quo que. Repertus autem scribitur clauis crepidarum, & baculi cuspide ferrata haerentibus cum armenta pasceret. Quinque genera eius feruntur. Aethiopico pricipatum dant. argentoque rependitur. Inue nitur in Aethiopia Zmiri. Ita uocatur regio harenosa: Ibi & sanguinei coloris, sanguinemque reddens, si teratur: Sed & crocum: Haematites cognomine in trahendo serrum non eadem natura qua cae teri magnetes. aethiopici argumentum est, quod magnetem quoque alium ad se trahit. Secundum genus magnesiacum e Magnesia & contermina ei Macedonia a Bebonea locatum petentibus dextra. Tales ruffi nigrique sunt: Tertium in echio Boetiae russi coloris plus habens quam nigri. Quattum circa Alexandriam Troadem nigrum, & seminei sexus: Ideoque sine uiribus. Quitum in Magnesia Asiae deterrimum. nam & candidus est, neque attrahit ferrum similis pumici. In eadem Aethiopia mons haud procul gignitlapidem Theamedem, cui contraria magneti natura, serrum omne ab igens respu nsque, trahitur ad Magnetem ferrum, quia sola fere materia ea uires ab eo lapide conceptas diu retinet. Aliud apprehendens ferrum, ut sinulorum catena uideatur: quod qui dem imperitum uulgus appellat ferrum uiuum, uulneraque ex tali asperiora fiunt. lapis hic & in santabria eruitur. Non ille magnes netus caute continua, sed sp aesa Bubbatione ita appellant nescio an uitro fundendo perinde utilis: nondum.n.expertus est quisque. auctor Plinius. ferri utique inficit aciem ut Magnes. Dinocrates architectus Alexandriae templum Arsinoes concamerare coe perat magnete lapide.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
