# De materiali medicina 652

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LAPIS SCHISTOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/652
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/652

LAPIS SCHISTOS Apis Schistos cognationem cum Haematite Habet. sed peculiare in Schisto quod Splendet. Est & Schistos alterius omnino generis quam haematites, quem cognominant Anthracitin nasci tradentes in Africa: nigrum qui attritus reddat aquariis cotibus ab ea parte, quae fuerit ab radice nigrum colorem. ab altera parte croci. Sunt & gemmae plures hoc nomine carbuncu li, quarum aliae preciosae sunt: aliae uiliores, ut quae nascuntur in Graecia: Theophrastus auctor ac Plinius. DCCCCLXXXI LAPIS GAGATES Agatem aiunt & in leuco pamphyliae (ut arbitror) promontorio, aut lyciae prope Cy prum insula, expelli mari atque infra duodecim stadia colligi. Solinus, & in Britania Gaga tem gigni tradidit. planus est pumicosusque non multum a ligno differens, fragilis odo re, si teratur grauis. Fictilia ex eo inscripta non delentur. accenditur aqua: oleo restinguitur. deprehendere dicitur uirgines suffitu. hoc & magi utuntur in ea: quam a securis argumento uocant Axi nomantiam peruri eum negantes, si euenturum sit quod quisquam optet. dictum a fluuio in Lycia cognomine Dioscorides affirmat. nullum se Galenus in Lycia comperisse tradit amnem, qui Ga ges aut Gagates uocetur. Photion grammaticus oppidum in lycia fuisse Gagas a Rhodis conditum scribit. Plinius thodiopolin a Gagis diuersam facit. Stephanus gagas oppidum in lycia fuis se, quod Palaeontichos ante diceretur. Crustaceos uero lapides atque nigros. & qui in ignem addi ti exilem flammam ederent, bituminis odore in Syria coele inuentos sibi meminit in collibus ma ri mortuo circundatis ad orientem solem spectantibus: ubi & bitumen quoque nascitut: utilissimos tumoribus in genu diuturnis. DCCCCLXXXI LAPIS THRACIAS It lapis thracias, qui exemplaribus Plinii quibusdam Meiulla dicitur, trium generum. uiridis pallidae sanguineis guttis. non habeo certum proferre. nomen gentis suae habet, ut cecinit Nicander, quemadmodum & Cappadoces in Argaeo cappadociae nascentes simili cum prioribus natura, qui & in lacteum cremorem soluantur. ut Galenus & Paulus aegine ta scribunt: qui & Ageraton lapidem commemorant astrictoriam & discussoriam uim habentem, & gutturis inflammationibus auxiliarem, quo sutotes uti soleant ad dandum calceis nitorem. praetetea & hieracitin: ut Diogenes scriptum reliquit, subuitidem ex atro coloribus item aliis respersum, quem qui gestet, muscae non infestent. hunc literis quibusdam inscriptis contra sanguinis eruptiones ualere perhibent. Ad diderunt iis & indicum subruffum colore, attrituque succo purpureo manam tem: nec ualido nec denso corpore. Inuenio & perdicitin siue perdiciatin, & alium a sorbi similiudine, ut uitrum cognomento scythicum ad omnes duritias pollentes. in compositionem illam quaesitas quae Pamplethes, & Diacinnabareos uocatur ab aegineta Paulo. uitem ad oculorum quo que suffusiones commendant cum felle aspidis acontiae uocatae mirabili effectu post quintum diem repuntata curatione. id fel in serpentis eius dorso iocinori annectitur ut Aetio placet. DCCCCLXXXIII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
