Latin
LAPISARABIVS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 653-2
Unproofread scanNot analysed yet
LAPISARABIVS DCCCCLXXXIIII LAPIS GALACTITES DCCCCLXXXV Alactites ait Plinius ex uno colore lactis est succo quoque eius &sapore, a quo nomen: de hac intelligat an diuersa dubium quando cineris colore traditur a Dioscoride non lactis. Est &Galaxia, quam aliqui Galactitem uocant intercurrentibus sanguineis aut can didis uenis. Nam chalaxia grandinum &colorem, &figuram habet, unde appellata est, adamantinaeque duritiae nartant etiam in ignem additae manere suum frigus. Ergo pliniana Galactites, quam aliqui &Leucogageam, &Sinephyten, &Leucographin appellant, uidetur ei proprior quae &Morochthos, &Leucographis, &Galaxia Dioscoridi &Galeno dicitur, ut paulo post liquebit, utcunque insantium adalligata collo saliuam facere dicitur: In ore autem liquescere: memoriam adimere uel iniuriarum. Mittit eam Nilus, &Achelous quoque amnis. Sunt qui &Smaragdum al bis uenis circumligatum Galactiten inquit uocent. Est &gemma galaicos distans ab hac argyro damanti similis, paulo sordidior. Inueniuntur autem binae aut senae. LAPIS MELITITES DCCCCLXXXVI Elitites lapis dictus, quia succum tonsus melleum emittat. differt ab hoc Melichrus: cuius plura sunt genera. Melleus colore. differt &Melitis a malo, cuius imitatur colorem appellatus. LAPIS MOLOCHTHVS DCCCCLXXXVII Apis molochthus aut morochthus, siue ut Galenus &Paulus uocauit moroxus &Gra phis haud uideo eundem cum eo esse, qui molochitis a colore maluae dicitur spissius uirens: nec translucida. reddendis laudata signis, &infantium custodiae. Sit autem morochthus, quem Plinius in ore ait liquescere, de quo in galactite diximus ex collatione Dioscoridis subodotari potest aliquid dicentis mollem eum esse, diluique facilem. ut uel idem cum Pliniano uel similis esse uideri possit. Nominatur &morochthos Plinio sed inter gemmas lacte sudans porracea. Idem auctor &leucographin inter herbas collocat: nec qualis ea sit reperisse unquam fatetur eosdem ei effectus reddens: quos hoc loco Dioscorides, Galenus, caeteri, ut propterea non desint: qui Pli nio quasi pro herba lapidem acceperit: increpitent. Sed auctor grauissimus aliorum sententiam non suam opere toto recitat.