# De materiali medicina 653-3

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LAPIS ALABASTRITES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/653-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/653-3

LAPIS ALABASTRITES DCCCCLXXXVIII Labastrites, siue Oni yx in alabastro Aegypti circa Thebas nascitur: quem in aedificiorum quoque ornamentis includunt. nascitur in Syriae damasco can dore intercincto uariis co loribus. caeteris omnibus candidior. probatissimus in Carmania: mox India. Iam quidem & in Syria Asiaque. uilissimus & sine ullo nitore in Cappadocia. probatur maxime mellei co lotis in uertice maculosi, atque non translucidi. Vitia in iis corneus color, atque candidus, & quicquid uitro simile est. alabastrites ad unguentorum fidem laudatissimus: unde uas id est Onycem unguen tarium uocamus, quod & Alabastrum, & Alabastum quoque dicitur et e uitro interim. Est & On yx inter ostrea, ut uolumie secundo patuit. habetur & Onyx gemma: In qua unguis humani simili tudine candorem esse dicunt. alabastrites potro & in Arabiae montibus & Germania quoque repe ritur, ex quo & uasa potoria, & pedes lectorum, & sellae delitiis factae. Item amphorae & urcei cado tum magnitudine. Iam columnae triginta duos pedes longae. sunt qui hac amplitudine non Onycem, sed Onychitin uocent. differt ab alabastrite alabandicus, siue abalandicus: &.n. utroque modo legitur. color alabandico subnigrat ex rufso. pspicuus est ut ignis & quibusdam quasi rimulis uenisque dehiscit. capillos albos auritus inficit. di alabastrus Democrito & sal omnis, & calx uiua: quae de putaminibus oorum conficitur. haec ipsa Encephalos quoque di a chymicis, & marmor Thebaicum. & Claudianum. LAPIS TYITES DCCCCLXXXIX Apis Tyites a Plinio Mortariorum uocatur, quoniam Thya mortarium significet etiam Acone dictum Hippocrati, ut Galeno placet. LAPIS IVDAICVS DCCCEXC h Ic & Tecolithos uocari coeptus, quia calculos absumat; quod a Galeno falsum existimat. DCCCCLXXXXI LAPISAMIANTVS Apis Amiantus ueneficiis resistit omnibus praesertim magorum. hoc quod de lapide Adianto di te xi ex eo uela: quorum ignis uelut aqua sordes eluat. De lapide quodam nascente in Carysto

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
