Latin
LAPIS AETITES
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 654-2
Unproofread scanNot analysed yet
LAPIS AETITES DCCCCLXXXXVI Apis aetites: quem aliqui Gagiten dixere. Strabo Gangiten in Armenia repertum scri bit: quo serpentes fugantur: hunc an alium accipiat: nondum liquet, in aedificatur nido aquilarum: non tamen omnium, nihil igne deperdens. Sed uis eius medica non nisi nido direpti. aiunt binos inueniti matem &semina: nec sine iis parere Aquilas &ideo binos tantum. genera eius quatuor feruntur. in Africa pusillus &mollis, ac uelut in aluo habens argillam suauem candidam. ipse friabilis, quem seminam existimant. in Arabia mas dutus, &similis gallae aut subrutilus; in utero continens lapidem durum. Tertius in Cypro colore africani, amplior tamen atque dilatatus. caeteris enim globosa facies. habet in aluo harenam iocundam &lapillos. ip se tam mollis ut etiam digitis fricetur. quarti generis Taphiusius uocatur nascens iuxta Leucadem in Taphiusa: qui locus est dextra nauigantibus ex hac ad Leucaden. inueniturque in fluminibus can didus ac rotundus, huic est in aluo lapis, qui uocatur Callimus: nec quicquam tenerius. Nam calais aliud genus est lapidis, a quo &calainus color pro Veneto, si Photioni credendum est. Ego etiam sordidum colorem Plinium secutus calaini appellatione possum capere. amplitudine inquit conspicua sed fistulosa &sordium plena est callais. hic &Angites a multis di. quae uero Calaina ostra ca nominat Aetius pilos extenuantia considerantibus relinquo apud chymistas uiuae calcis aquam nuenio calaion uocari. de calaino eti am colore Dioscorides in iaspide supra mox commeminit. iidem aetiten pro chrysolitho &porphyrite &chrysochromo cognomine macedonico &polychromo accipiunt.