# De materiali medicina 656

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LAPIS GEODEOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/656
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/656

LAPIS GEODEOS MIIII g Eoden ex argumento appellant quoniam amplexus est terram. TERRA IN COMMVNE Erra hoc est Ge omnis sicca est in medicina ui praesertim appellata Georgumene hoc est agricolaris. nam terra aegyptia e luto eius fit. sunt qui aegyptiam pro singulari terra interpretentur. In nomine est & Cretica minus pollens & plus habens aeris quam caetere: usus ad exterendas sordes argenteis uasis celebratissimus: & Armeniae glebae locus siue lapis ea, siue ut Ga lenus mauult terra nominetur: quia madescat aqua interius non summa tantum cute ut lapides. uulga to eius usu contra pestilentiam quae Galeni aetate fuit, & contra deplor os phthisicos: ob id in Africam & Alexandriam nauigate solitos, ex Armenia Cappadociae contermir rinuehitur: ui maxime siccifica luteo colore aut pallido, teri facilis usti modo lapidis: Minimuntamen arenosa lapidosaue, sed Samio asteri laeuore similis. uerum ponderosior ac densior. Syri eam zazinacha ap, pellant ut A etius inquit urbem in cuius monte nascitur Vagauanaga uocari. agrum in quo mons ille sit Agaraces uulgodici. cui similis est effectu, quae Alanae cognominatur. Est & Carasenia ex oppido Tauricorum peninsulae qua uulnera omnia sanantur. Quod autem genus cretae sit quam Hippocrates Schediada nomi minauit: duorum discriminum, haud plane scio quemadmodum nec illam quam conchylium Xenophon. alii cenchylium uocant. lapidem ut inquit Pollux. Agricolaris duae summae differentiae, in finitis inter eas mediis. nigra: quae & pinguis est. alba, quam graeci uocant argilon, hoc est argillam sa buloni similem, ac ieiunam, sordidam, famelicam. Sunt & alia duo terrae genera. Pharmacitis hoc est medicata, cuius species Eretrias & Samia & Rubrica & Lemnia & quae sequntur caeterae. Metallicum in quo lapides & fere quaecunque supradiximus orsi a Cadmia.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
