Latin
FVLIGO PICTORIA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 657-2
Unproofread scanNot analysed yet
FVLIGO PICTORIA MXVII Vligo haec a graecis asbolon &asboleuocari solet. iuenti sunt pictores qui e sepulchris carbones infectos effoderent ad atramentum tectorium siue quod idem est pictorium. sed commodius tamen fit ex fuligine. resina exusta aut pice: propter quod officinas &laconica etiam aedifica uere fumo excipiendo. fit ex sarmentis. sed laudatissimum e taedarum schediis ita enim uocat assulas Victruuius. Igitur fuligo quae parieti &camerae curuaturis ad haerescit collecta partim componitur ex gummi subacto ad usum atramenti librarii partim tectores glutino admixto in parietibus utun tur. Adulteratur fornacium balnearumque fuligine, quo ad uolumina scribenda utuntur. Sunt qui &uini fecem arefactam excoquant: quae si exbono uino fuerit indici speciem imitari uideatur. Poly gnotus &Mycon e uinaceis fecere Tryganon uocatum. Apelles commentus est ex ebore combusto quod elephantium uocant. Fit &e taedis ligno combusto, tritisque in mortario carbonibus. Mira in hoc Sepiarum natura: sed ex iis nnn fit. omne autem atramentum sole perficitur, librarium &tectorium glutino admixto, quod autem aceto liquefactum est, aegre eluitur. ATRAMENTVM SCRIPTORIVM MXVIII Eatramento scriptorio quod &librarium uocatur &graece melan graphicon, dictum est d In fuligine pictoria, chalcantho: melanteria. HERMOLAI BARBARI PATRITII VENETI AQVILEIENSIS PATRIARCHAE. COROLLARIVM FINIT. VILLE DE LYON Biblioth. du Palais des Arts