# De materiali medicina 657

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, TESTAE FORNACIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/657
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/657

TERRA MELINA MXV Olores praeter cerussam candidi erant antiquitus duo Melinum ab insula cycladum Melo dictum: quod & in Samo quoque nascitur, ut diximus. linguam tactu siccat omne meli num. Taxatur in libras singulis sextertiis. Melinum porro a terra melina. siue ut graeci appellant Meliade atque Melia nihil distat. alterum candidi genus, paretonium uocatur. nomen loci habens ex aegypto. spumam maris esse dicunt solidatam cum limo propterea & minutas in eo spectari conchulas. Fit & in Creta isula & Cyrenis. adulteratur cimolia decocta conspissataque. praecium opti mo in pondo sex librarum. e candidis coloribus pinguissimo & propter leuorem tenacissimo tectotiis. Fuit & Smyrnae terra Theodotios ita nominata quia Theodoti fundus is erat, i quo id genus Cretae primo sit inuentum. hanc Plinius inter candidas enumerat qua ueteres inquit ad nauium pictu ras utebantur. Victruuius inter uirides optimam credi uoluit. TERRA AMPELITIS MXVI Mpelitis bitumini est simillima. uocatur ita quoniam uitibus qua gemmant illitis, arcere creditur uermes Ipas siue senipas a graecis appellatos a nobis uoluoces & conuoluolos: etiam si uoluocem alii duntaxat intelligunt qui praerodat pubescentes uuas. Theophrastus hanc in Cilicia coqui tradit atque ita lentescere uitesque obungere. haec & pharmacitis dicitur, etiam si nomen hoc medicatis omnibus commune est ut inquit Galenus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
