# De materiali medicina 8

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, Cap. XCII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/8

iam quod calamistri uicè praebere scripsit: tribus exemplaribus Hermolai id ipsum detrectantibus, uide Cap. XCIII. ne calami aptius legas. Additur & in dentifricia. smegmata dentium graece Dioscorides. quo nomine graeci quicquid ad nitorem spectat faciundum saeminis appellare solent. sacris etiam literis smegmata & oleum afferenda esse susannae perhibentibus Crassa, retorrida, odorata, friabilis: Adron, pyron, euoden, & eutriben graecus codex. ut non pos sim non mirari eos qui stridoris nescio cuius his uerbis interpretandis meminerint. Iam et Hermolaus, quod Pyron graece, retorridum dixit. quo nomie loca solibus exusta & maxime arescen tia intelligere solemus. Cap. XCVI. Vtique non omni loco sic emendabis. Cap. XCVII. Minime loricato, Aconiton Dioscorides id est sine aliquo tectorio munimentoque intrinsecus ad hibito. solent enim figlinae uitro intus ducto quod uitreare appellent, fictilia solidiora reddere, quam rem loricam eleganter Barbarus uertit unde loricatum uas. Callyblepharum. hoc nomine graeci medicamentum ad palpebras fucandas utuntur unde & nomen. Sarmaticis faeminis & hispanis familiare. Cap. XCVIII. Tonsillas, hunc graeci morbum Paristhmia dixere, quandoque & antiades. Inflammationes autem sunt circa collum & eam partem quam poma appellamus ulceroso abscessu circa uuam subna scentes. glandulae in suibus dictae Plinio. Tametsi Celsus & in homine glandulas agnoscat unde glandium & glandionicam carnem in suibus culina pro praecipuis Ganeis habeat. nocellas nos de nucum similitudine (ut opinor) & dracuneculos diximus. aduersus quas transpadani agrestes electrum pro amuleto adhibent pueris. Strumas. hunc morbum quidam ex latinis pro Gutturoso dixere qualem Alpes italiae plurimum habent. me lius autem pro eo morbo itellexeris quod Scrophulas uulgus appellet, Graeci choirades quinm porci maxime infectentur. persuasum est a Gallorum regibus hunc morbum facile curari manu tantum iposita. Circuscarificat. scarificare est aperire ac dilatare ulcerum ora.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
