# Copernicus triumphans 30

Peder Horrebow, Copernicus triumphans, CAPUT OCTAVUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peder-horrebow/copernicus-triumphans/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peder-horrebow/copernicus-triumphans/30

CAPUT OCTAVUM. Motus Planetarum primariorum intra certa temporum intervalla in milliaribus Germanicis aestimandi in systemate vero. Efunctos vastô hoc itinere aliam non taedebit amoenitatem contemplari: Si in gradu circuli maximi Telluris sint milliaria Germanica qvindecim, erit tota peripheria eorunJam vero Clavis Astron. nostr. dem milliarium 5400. §. 154. demonstravimus, semidiametrum Telluris esse ad semidiametrum mediam orbis annui Telluris, ut 1. ad 10187, 235. unde qvaerenda est peripheria orbis annui in milliaribus Germanicis aestimata. Ergo Ut I. semidiam. Telluris - Log-mus Sic 5400. milliar. Germanica- Log-mus - 3. 732394. Ad milliaria Germanica Scilicet 55011062, qvae suo ambitu complectitur orbis Telluris annuus.

---

Peder Horrebow, Copernicus triumphans. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Copernicus_triumphans.
