Latin
CAPUT NONUM
Peder Horrebow, Copernicus triumphans 32
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT NONUM, Absoni motus Planetarum primariorum &fixarum intra certa temporum momenta in milliaribus Germanicis aestimandi in systemate Ptolemaico, sive spurio. Vod si vero systema Ptolemaicum tentemus, proh! qvam inveniemus absona, atque omnem fidem superantia. Sed cum etiam horrida amoenis mixta saepe delectent, age! videamus hypotheseos antiqvatae apotelesmata, ut contrariajuxta se posita magis illucescant, non eqvidem, ut probabilitatis cujusdam lenociniis incautum Lectorem in sententiam Copernicanam pertrahamus; qvid enim opus est persvasione, ubi Geometrica adest demonstratio? Supra §. 40. invenimus ambitum Telluris annuum milliarium Germanicorum 55011062, qvorum mediocri suo motu ex §. 41. percurrit Tellus nostra singulis horis 6275, 5. &singulis momentis secundis 1, 743.