Latin
CAPUT DECIMUM
Peder Horrebow, Copernicus triumphans 33-2
Unproofread scanNot analysed yet
non semel qvaesitum est, utrum aliquam baberent demonstrationem pro terrae motu adstruendo; nunqvam ausi sunt id asserere: Nihil igitur obstat, qvin loca illa in sensu literali Ecclesia intelligat, &intelligenda esse declaret, qvamdiu nulla demonstratione contrarium evincitur; qvae si forte aliqvando a vobis excogitetur, (qvod vix crediderim,) in hoc casu nullo modo dubitabit Ecclesia declarare. loca illa in sensu figurato &improprio intelligenda esse, ut illud Poëtae: Terraeqve urbesque recedunt. Qvid? dic qvaeso; qvid est? nihil obstat, qvo minus loca in sensu literali intelligat Ecclesia. Ergo necessario sub poenâ atrocissimâ sensu literali intelligenda sunt, qvia nihil impedit, qvo minus qveant, praeter saniorem Physicam, &faciliorem ac solidiorem Astronomiam; qvae tamen loca, si forte inveniatur demonstratio, Ecclesia sensu figurato &improprio intelligenda esse declarabit? Loca aeqve commode utrovis sensu explicari qveunt, modo declaraverit Ecclesia? Ecclesia concedit, demonstrationem forte suo tempore producendam fore, qvam exspectandam esse arbitratur; an jam eam stronomi possideant sciscitatur? Sed interim patitur justus, interim suspenditur Copernicus diu etiam mortuus; interim uiodis indignissimis exagitatur Galilaeus, aliiqve.