# Copernicus triumphans 33-2

Peder Horrebow, Copernicus triumphans, CAPUT DECIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peder-horrebow/copernicus-triumphans/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peder-horrebow/copernicus-triumphans/33-2

non semel qvaesitum est, utrum aliquam baberent demonstrationem pro terrae motu adstruendo; nunqvam ausi sunt id asserere: Nihil igitur obstat, qvin loca illa in sensu literali Ecclesia intelligat, & intelligenda esse declaret, qvamdiu nulla demonstratione contrarium evincitur; qvae si forte aliqvando a vobis excogitetur, (qvod vix crediderim,) in hoc casu nullo modo dubitabit Ecclesia declarare. loca illa in sensu figurato & improprio intelligenda esse, ut illud Poëtae: Terraeqve urbesque recedunt. Qvid? dic qvaeso; qvid est? nihil obstat, qvo minus loca in sensu literali intelligat Ecclesia. Ergo necessario sub poenâ atrocissimâ sensu literali intelligenda sunt, qvia nihil impedit, qvo minus qveant, praeter saniorem Physicam, & faciliorem ac solidiorem Astronomiam; qvae tamen loca, si forte inveniatur demonstratio, Ecclesia sensu figurato & improprio intelligenda esse declarabit? Loca aeqve commode utrovis sensu explicari qveunt, modo declaraverit Ecclesia? Ecclesia concedit, demonstrationem forte suo tempore producendam fore, qvam exspectandam esse arbitratur; an jam eam stronomi possideant sciscitatur? Sed interim patitur justus, interim suspenditur Copernicus diu etiam mortuus; interim uiodis indignissimis exagitatur Galilaeus, aliiqve.

---

Peder Horrebow, Copernicus triumphans. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Copernicus_triumphans.
