# Copernicus triumphans 41

Peder Horrebow, Copernicus triumphans, CAPUT DECIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peder-horrebow/copernicus-triumphans/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peder-horrebow/copernicus-triumphans/41

Nostrò aevô, inqvis, videntur despondisse animum, qvi huic negotio pares sunt; qvin & in castra Copernicanorum penitus transierunt, qvos non revocabit Tuaistatuba, Tu scilicet solus restas, solus istos transfugas cum illis, ad qvos transierunt, novô praeliô victurus, triumphumque deinceps cantaturus? Id tandem erit Res gerere, & captos ostendere civibus bostes. Qvin Tu potius, si sapis, probatis istis Artificibus in sua arte crede; Duces istos seqvere admittendus, si dignum Te praestiteris; sin minus, noli Divam nostram Per demonstratiotangere, aut lacessere Uraniam, tionem nostram, qvod iterum inculco, eo adigeris, ut loca Scripturae dexterius exponere tenearis, in qvo opere si Virum Te praestiteris, cum Copernicanis, Viris optimis, honestissimis atque honoratissimis, in gratiam redibis. Ergo interim ex pacto ad eadem loca, ut possum, explicanda aggredior.

---

Peder Horrebow, Copernicus triumphans. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Copernicus_triumphans.
