# Copernicus triumphans 53

Peder Horrebow, Copernicus triumphans, CAPUT DUODECIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peder-horrebow/copernicus-triumphans/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peder-horrebow/copernicus-triumphans/53

Nam si qvisqvam dixerit, se non posse Demonstrationem labefacere, qvia eam non intelligat, neque tamen eo minus Astronomiae verae oggannire perrexerit, nae is, tanqvam ineptissimus, contemnendus est, qvippe authoritate decisoriâ de rebus disserens, qvas suâ confessiQui vero Demonstrationis energiam ne non capit. recte percipere valebunt, convicti litem nunqvam movebunt; Sed potius ab Astronomiâ Copernicanâ stabunt, qvod jamdiu aliis experimentis, atque optimis rationibus persvasi fecerunt multi cordatiores Theologi Protestantes. § 66. Sed est & alius usus atque utilitas Demonstrationis nostrae, qvi suo jure dicendus est necessitas; namqve in determinationibus ex observationibus, tanta existit ejus energia, ut, si negotium ingrediantur observationes fixarum, uti plerumqve fit, metae nunqvam, aut certe rarissime, rite adstituatur Astronomus, nisi unà Parallaxin fixarum in consilium adhibuerit. Qvare nunc coronidis locô docendus erit Parallaxeos nostrae usus & adplicatio, secundum nostras observandi methodos; unde qvisqve facile percipiet, qvid e re suâ futurum sit. CAPUT DECIMUM TERTIUM. Applicatio Parallaxeos orbis annui, & calculus tabellae parallacticae. 5. 67. NOlSupponitur in medio, sive centro sphaerae fixarum, & sic rectascensio fixae e Sole visa est qvoqve vera; at qvia Tellus in orbe suo annuo extra Solem versatur, aliqvam mutationem subit rectascensio e Tellure visa, qvae mutatio eadem est, qvae Parallaxis nostra, eaqve horis Sextis, mediis inter meridiem & mediam noctem, maxima est; horis vero duodecimis, ipso nimirum meridie & media nocte, evanescit. §. 68.

---

Peder Horrebow, Copernicus triumphans. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Copernicus_triumphans.
