Latin
CAPUT DUODECIMUM
Peder Horrebow, Copernicus triumphans 57
Unproofread scanNot analysed yet
Hactenus eqvidem, Princeps Celsissime, Domine Clementissime, omnes res corporeae parallaxibus obnoxiae creditae sunt, praeter stellas fixas, qvarum qvoqve parallaxis nunc demonstrata est, ita ut illae neqve eô praecise locô versentur, ubi esse apparent. Solus itaqve Deus adeo verax est, ut ubi se manifestat, ibi sit, id est, ut voluntas ejus signi eadem sit, qvae beneplaciti: vult nimirum, qvod jubet ad salutem, &neminem ad aliud tentat, qvippe prorsus ἀπαράλλακτος Πατὴρ τῶν τῶτων. Jac. I. Ille ducat Te consilio suo, donec, depositâ coronâ, qvae in terris Te exspectat, acciplas τὸν στέφανον τὸν ἀμαράντινον, qvi in coelis Tibi repositus est. Vivas interim in regnorum solatium apud nos Nestoreos per annos 58 DEMONSTRATIO PARALLAXEOSORBIS ANNUI. annos sospes &incolumis, qvi hodie aetatis annum vicesimum octavum comples. Scriptum Havniae natali Tuo die 30 Nov. Celsitudinis Regiae Tuae Servo subjectissimo