Latin
1.1 to 1.15
Pelagius I, Epistolae 1.1-2-15
Unproofread scanNot analysed yet
Credo igitur in unum Deum, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: Patrem scilicet omnipotentem, sempiternum, ingenitum; Filium vcro ex ejusdem Patris substantia vel natura genitum ante omne omnino vel temporis, vel cujusquam initium, de, omnipotente omnipotentem, aequalem, consempiternum et consubstantialem genitori. Spiritum quoque sanctum omnipotentem, utrique, Patri scilicet ac Filio æqualem, consempiternum atque consubstantialem; qui ex Patre intemporaliter procedens, Patris est Filiique Spiritus. Hoc est tres personas, sive tres subsistentias unius essentiæ sive naturæ, unius virtutis, unius operationis, unius beatitudinis atque unius potestatis; ut trina sit unitas, et una sit Trinitas, juxta vocis dominicae veritatem, dicentis: Ite; docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). In nomine, inquit, non nominibus, ut et unum Deum per indistinctum divinæessentiæ nomen ostenderet, et personarum discretionem suis demonstratam proprietatibus edoceret: quia dum tribus unum deitatis nomen est, æqualitas ostenditur personarum; et rursus æqualitas personarum nihil extraneuin, nihil accedens in eis permittit intelligi: ita ut et unusquisque eorum verus perfectusque sit Deus; videlicet ex plenitudine divinitatis nihil minus in singulis, nihil amplius intelligatur in tribus. Ex hac autem sancta, et beatissima, atque consubstantiali Trinitate, credo atque confiteor unam personam, id est, Filium Dei pro salute humani generis novissimis temporibus descendisse de cœlo, nec patriam seJem, nec mundi gubernacula relinquentem; et sanclo Spiritu superveniente in beata Virgine Maria, atque obumbrante ei virtute Altissimi, eumdem Verbum ac Filium Dei in utero ejusdem unctae Virginis Mariæ clementer ingressum, et de carne ejus sibi unisse carnem anima rationali et intellectuali animatam: nec ante creatam esse carnem, et postea supervenisse Filium Dei; sed, sicut scriptum est, sapientia ædificante sibi domum (Prov. IX), mox carnem in utero Virginis, mox Verbi Dei carnem factain, exindeque sine una permutatione aut conversione Verbi carnisque natura, Verbum ac Filium Dei factum hominem unum in utraque natura, divina scilicet et humana, Christum Jesum Deum verum, eumdemque verum hominem processisse, id est natum esse, servata integritate maternæ virginitatis: quia sic eum virgo permanens genuit, quemadmodum virgo concepit.