# Epistolae 1.16-29

Pelagius I, Epistolae, 1.16 to 1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/1.16

Propter quod eamdem beatam virginem Mariam Dei Genitricem verissime confitemur: peperit enim incarnatum Dei Verbum. Est ergo unus atque idem Jesus Christus verus Filius Dei, et idem ipse verus filius hominis perfectus in deitate, et idem ipse perfectus in humanitate; ut pote totus in suis, et idem ipse totus in nostris; sic per secundam nativitatem sumens ex homine matre quod non erat, ut non desisteret esse quod per primam, qua ex Patre natus est, erat. Propter quod eum ex duabus et< in duabus, manentibus indivisis inconfusisque credimus esse naturis. Indivisis quidem, quia et post assumptionem naturæ nostræ unus Christus Filius Dei permansit et permanet: inconfusis autem, quia sic in unam personam atque subsistentiam adunatas credimus esse naturas, ut utriusque proprietate servata, neutra converteretur in alteram. Ac propterea, sicut sæpe diximus, unum eumdemque Christum esse verum Filium Dei, et eumdem ipsum verum filium hominis confitemur, consubstantialem Patri secundum deitatem, consubstantialem nobis eumdem secundum humanitatem; per omnia nobis similem absque peccato; passibilem carne, eumdem ipsum impassibilem deilate. Quem sub Pontio Pilato sponte pro salute nostra passum esse carne conlitemur, crucifixum carne, mortuum carne, resurrexisse tertia die glorificata et jncorruptibili eadem carne, et conversatum post resurrectionem cum discipulis suis, ac multis modis evidenter eis ostendisse sui corporis veritatem; et quadragesimo die videntibus eisdem discipulis ascendisso in coelos; sedere etiam ad dexteram Patris. Quem credo et confiteor, secundum testificationem angelorum, sicut ascendit in coelos, ita venturum judicare vivos et mortuos. Omnes enim homines ab Adam usque ad consummationem sæculi natos et mortuos, cum ipso Adam ejusque uxore, qui non ex aliis parentibus nati sunt, sed alter de terra, altera autem de costa viri, creati sunt, tunc resurrecturos esse confiteor, et astare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bona, sive mala;

---

Pelagius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1178/tmp1178/tmp1178.tmp1178.opp-lat1.xml.
