# Epistolae 1.2

Pelagius I, Epistolae, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/1.2

Ob quam causam Petrum presbyterum sedis nostræ, sed et Projectum notarium ad eadem loca duximus destinandos, ut ea quæ canonicis statutis a prædictis pseudoepiscopis compererint commissa, vel digna debeant ibi ultione compescere, vel eosdem ad nos usque perducere. Et ideo salutantes paterno affectu gloriam vestram, petimus ut praefatis, qui a nostra sede directi sunt, in omnibus præbeatis auxi lium; nec putetis alicujus esse peccati, si hujusmodi homines comprimuntur. Hoc enim et divinæ et humanæ [al. mundanæ] leges statuerunt, ut ab Ecclesiæ unitate divisi, et ejus pacem iniquissime perturbantes, a sæcularibus etiam potestatibus comprimantur. Nec quidquam majus est, unde Deo sacrificium possitis oOerre, quam si id ordinetis, ut hi qui in suam et aliorum perniciem debacchantur, competenti debeant vigore compesci.

---

Pelagius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1178/tmp1178/tmp1178.tmp1178.opp-lat1.xml.
