Latin
Letter 10
Pelagius I, Epistolae 10
Unproofread scanNot analysed yet
Dilectissimo fratri Sapaudo Pelagius. Quia legati filii nostri gloriosissimi regis Childeberti, beatorum apostolorum Petri et Pauli, et aliorum sanctorum martyrum reliquias poposcerunt, necesse habuimus Hominembonum subdiaconum de clero nostro dirigere, qui eas usque ad fraternitatem tuam cum reverentia deportaret. Et ideo salutantes hortamur ut quaesita occasione, sive navi, sive terreno, cum talibus personis de quibus nulla periculi possit esse suspicio, ad nos eum juvante Domino remittatis. Ea autem quæ pro honore charitatis tuæ a nobis supradicti legati poposcisse noscuntur, parati sumus Deo juvante concedere. Sed nisi litteras tuas per te acceperimus, sicut etiam decessores nostri postulantibus tuis decessoribus præstiterunt, superfluum judicavimus ultro transmittere. Sed mox ad nos, juvante Domino, unum de clero tuo cum litteris direxeris, si Dominus voluerit, et si vixerimus, promittimus nos esse facturos. Præterea hortamur, viro magniticentissimo filio nostro, patricio Placido genitori tuo dicas, ut quod de pensionibus possessionum Ecclesiæ nostrae collectum est, aut per suum homunciO, aut per harum nobis dignetur dirigere portitorem: quia Italiæ prædia ita dcsolata sunt, ut ad recuperationem eorum nemo sufficiat. Et si possibile est, ut nobis de ipsis solidis saga tomentacia, quæ pauperibus erogari possint, et tunicas albas, aut cucultas, vel colobia, aut si quæ aliæ species in provincia fiunt, quæ pauperibus, ut diximus, erogari debeant, nobis exinde facite comparari, et opportunitaLe navis inventa dirigite, ut maximas fraternitati tuæ gratias referamus, dum in hujusmodi sollicitudinem nostram providentia cbaritatis tuæ relevari contigerit. Hortamur etiam ut Anastasium fratrem Pauli defensoris Ecclesiæ ad nos faciatis occurrere. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data xix calendas Januarias, anno 15 post consulatum Basilii viri clarissimi.