Latin
Letter 12
Pelagius I, Epistolae 12
Unproofread scanNot analysed yet
Domino filio merito gloriosissimo atque præcellentissimo Childeberto regi Pelagius. Excellentiæ vestrae litteras, post illas quas legati vestri detulerunt, etiam per eos quos frater et coepiscopus noster Sapaudus ad nos direxit, reverenter accepimus, et salutis vestrae, quæ nobis semper optanda est, cognoscentes indicia, gratias divinae pietati retulimus, exorantes clementiam ejus ut vos largiflua pietate sua servet incolumes. Litteras autem nostras praefato consacerdoti nostro Sapaudo secundum petitionem vestram direximus, usum pallii pariter concedentes: quia iu scrinio ecclesiastico hujuscemodi exempla reperimus, quibus ostenditur Arelatensibus episcopis a sanctae recordationis decessoribus postris haec fuisse collata. Propterea salutantes cultu regalibus infulis debito, postulamus ut ita eum atque Ecclesiam ejus gratia excellentiae vestrae tueatur ac foveat, ne quem per vices nostras augeri propitiante Deo postulastis, in aliqua parte cuiquam Gallicanorum sacerdotum, vel cujuslibet ordinis ecclesiastici personæ, quod non oportet, contemptibilis habeatur; et in eo auctoritati sanctae sedis apostolicæ, et genio vestro, qui pro eo suffragatores acceditis, quod absit, videatur in aliquo derogari. Perincolumem excellentiam vestram Deus noster custodiat, domine fili gloriosissime atque præcellentissimc.