# Epistolae 13

Pelagius I, Epistolae, Letter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/13

Domino filio gloriosissimo atque præcellentissimo Childeberto regi Pelagius. Cum:celsitudini vestrae multa dona misericordia divina contulerit, pro amore tamen quem Ecclesiæ ejus sinceriter exhibetis (Nicol. II, epist. 8, ad Mic imper. Græcorum), fecit vos multis regnantibus clariores: quoniam inter alias regni vestri curas pro tranquillitate sanctæ Ecclesiae præcipuam sollicitudinem vos certum est exhibere. Quæ cum ita sint, miramur quia quantum nobis presentium portitorum suggestio patefecit, passi estis subripi vobis Sapaudum fratrem et coepiscopum nostrum, Arelatensis civitatis antistitem, cuius Ecclesia in regionibus Gallicanis primatus privilegio et sedis apostolicæ vicibus decoratur, ad petitionem episcopi ab ipso ordinati, in judicium sequentis civitatis episcopi, quod nulla ecclesiastica lege vel ratione conceditur, judicaudum juberetis occurrere; ut ipso de conculcato loci sui præjudicio conquerente, illum qui usurpavit necesse sit de illicita præsumptione culpari (Hincmarus, ep. 6, c. 15). Pro quibus, Christianitatis vestræ confidentia freti, paterno studio postulamus ut si quid tale factum est, congrua satisfactione celeriter ampuletur, nec ullum sui exemplum in perturbatione Ecclesiarum quas vobis Deus credidit, relinquere concedatur. Et hujusmodi causis sollicitam vos in reliquo decet exhibere cautelam, ne quid contra ecclesiasticas regulas petentibus concedatis: quia, quod bene cognitum est religiosæ menti vestræ, non aliter Deo nostro recte potest regalis devotio famulari, nisi providentia ejus ecclesiasticorum ordinum servetur integritas. Incolumitatem excellentiæ vestræ Deus noster custodiat, domine fili gloriosissime atque præcelłentissime.

---

Pelagius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1178/tmp1178/tmp1178.tmp1178.opp-lat1.xml.
