Latin
Letter 14
Pelagius I, Epistolae 14
Unproofread scanNot analysed yet
Dilectissimo fratri Sapaudo Pelagius. Tanta nobis est circa personam tuæ fraternitatis aOectio, ut nullas occasiones transire silentio patiamur. Denique veniente illuc Petro urbis negotiatore, præsentia curavimus ad fraternitatem tuam scripta dirigere, desiderantes ut de incolumitate quoque vicissim datis opportunitatibus agnoscamus. Atque ideo salutantes fraterno charitatis amore, indicamus propitiante Domino circa nos omnia prospere geri. Et hortamur ut, si epistola quam per diaconum atque subdiaconum fraternitatis tuæ ad excellentissimum ]filium nostrum Childebertum regem direximus, in qua de institutis beatissimorum Patrum nostrorum fidem catholicam nostro per Dei gratiam sermone deprompsimus, tam ipsi gloriosissimo regi quam charitati tuæ vel aliis fratribus coepiscopis nostris placuit, rescripta lucc charitatis celerius agnoscamus. Præterea commendamus specialiter dilectioni tuæ Romanos qui hostilitatis metu confugerunt, ut solatium fraternitatis tuæ, et continentiam qualem peregrinatio eorum poscit inveniant; quos etiam filio nostro magnificentissimo viro patricio Placido, genitori tuo, ex nostra persona volumus couniendaMut in sua continentia recognoscant quantum apud charitatem tuam eis commendatio nostra profuerit. Sed et illud ad commemorationem tuæ fraternitatis adducimus, ut sicut jampridem scripsimus, vestes quæ pauperibus erogentur, id est cucullas, et tunicas, atque saga, de eo quod pro pensionibus ecclesiasticarum possessionum nobis domnus filius noster Placidus directurus erat, comparari faciatis, et ad portum Romanum, Deo propitiante, dirige; quatenus sollicitudinem nostram ex parte aliqua relevetis: quia tanta egestas et nuditas in civitate ista est, ut sine dolore et angustia cordis nostri homines quos honesto loco natos idoneos noveramus, non possimus aspicere. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data idibus Aprilis, anno 16 post consulatum Basilii viri ctarissimi.