# Epistolae 15-2

Pelagius I, Epistolae, Letter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/15-2

Domino (ilio gloriosissimo atque praecellentissimo Childeberto regi Pelagius episcopus. Humani generis Salvator ac Dominus discipulos suos docens, ait: Non est voluntas Patris vestri, qui in cælis est, ut unus saltem pereat de pusillis (Matth. XVIII): de quibus nec scandalizari quemquam sine magni asserit comparatione supplicii. Cum igitur etiam de pusillis isla forma præcepti sit, quanto nobis studio ac labore satagendum est ut pro auferendo suspicionis scandalo obsequium confessionis nostræ regibus ministremus; quibus nos etiam subditos esse sanctæ Scripturæ præcipiunt? Veniens etenim Rufinus vir magnificus, legatus excellentiae vestræ, confidenter a nobis, ut decuit, postulavit, quatenus vobis aut beatæ recordationis papæ Leonis tomum a nobis per omnia conservari significare debuissemus, aut propriis verbis nostra confessionem fidei destinare. Et primam quidem petitionis ejus partem, quia facilior fuit, mox ut dixit, implevimus, meque in omnibus prædicti praesulis tomum pro catholicae fidei assertione conscriptum, Deo propitio, custodire, manus nostrae ad vos professione signavimus. Ut autem nullius deinceps, quod absit, suspicionis resideret occasio, etiam illam aliam partem quam memoratus vir illustris Rufinus admonuit, facere mutavi; scilicet propriis verbis confessionem fidei quam tenemus, exponens. Definitiones quoque de eadem catholica fide quæ in quatuor sanctis conciliis statutæ sunt, sed et memorati pontificis, quas universalis semper tenuit ac tenet Ecclesia, nos cum Dei auxilio tenere atque defendere, præsenti ad excellentiam vestram colloquio intimandum necessano judicavi.

---

Pelagius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1178/tmp1178/tmp1178.tmp1178.opp-lat1.xml.
