# Epistolae 16.2.1-24

Pelagius I, Epistolae, 16.2.1 to 16.2.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/16.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/16.2.1

Item Isaias: Audite, domus Jacob, et residuum domus Irael, qui egredimini ex utero meo, et erudimini a puero usque ad senectutem. Ab initio ego sum, et quousque senescatis, ego sum. Ego vos feci, et ego sustineo. Ego remittam. et ego suscipiam, dicit Dominus (Isai. XLVI). Et iterum: Ego sum Dominus Deus, et præter me non est alius Deus, annuntians novissima priusquam fiant, et statim consummata sunt (Ibidem). Item alibi: Audi me, Jacob et Israel, quem ego feci. Ego sum Dominus Deus tuus, et non est alius præter me. Item alibi: Ego sum Dominus Deus tuus, primus, et ego novissimus, et in ea quæ superventura sunt in novissimo, ego sum (Isa. XLIV). Item alibi: Ego sum Deus qui te creavi, qui te adjuvi, et communivi dextera mea Psal. XLI). EI unitatem Patris et Filii assignans, loquitur dicens: Ego testis vester, dicit Dominus Deus, et puer meus, tu quem ego elegi; ut sciatis et credatis quia ego sum. Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit (Isa. XLIII). Unum hæretice elige e duobus: Aut fatere Palrem et Filium unum Deum, aut si soluin Patrem Deum esse contendis, ergo tibi Dominus Jesus Christus Dei Filius non erit Deus, quia scriptum est: Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit (Isa. XXXIV). Si secundum te ita est, cur Apostolus talia prædicat, et eumdem Filium, Deum super omnia benedictum insinuat? Quorum patres (inquit) ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula (Rom. IX). Item Isaias dicit: Dominus Deus Israel qui liberavit eum de Ægypto. Ego sum primus, et ego post hæc, et præter me non est Deus, sicut ego sum, qui stet et vocet et praeparet mihi, ex quo hominem feci iu saeculo (Isai.

---

Pelagius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1178/tmp1178/tmp1178.tmp1178.opp-lat1.xml.
