Latin
Fides Papæ Pelagii
Pelagius I, Epistolae 2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est igitur fides mea et spes mea, quæ in me dono misericordiae Dei est: pro qua maxime paratos esse debere beatus Petrus apostolus præcipit (II Petr. III) ad respondendum omni poscenti nos rationem. Nunc convenit excellentiam vestram pro fervore ejusdem fidei, quam vos in corde habere gaudemus, peculiarem curam per universas Galliae vestra regiones impendere, ne illic scandala seminantes, sicut in partibus istis facere conabantur, frontis suae procacitate impellente discurrant, et alios fratres et coepiscopos nostros, vel creditas eis plebes, ad dissensiones exagitent: quia dum rectae fidei non sint, dolore oppressionis suæ, ut se ad nutrienda scandala catholicis familiares efficiant, etiam rectam fidem se simulant vindicare, maxime apud eos qui fraudes ipsorum et dolos ignorant. Sed Deus, qui gloriam vestram contra inimicos pacis ecclesiasticæ misericorditer hoc tempore præparavit, præstet vos ita sollicitos et circumspectos existere, ut non prævaleant intra sala sanctae Ecclesiæ in illis partibus loliorum suorum semina maligna jactare. Perincolumem excellentiam vestram Deus noster custodiat, domine fili gloriosissime atque præcellentissime.