Latin
2.1 to 2.17
Pelagius I, Epistolae 2.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Non vos hominum vaniloquia retardent, dicentium quia persecutionem Ecclesia faciat, dum vel ea quae committuntur reprimit, vel animarum salutem requirit 2. Errant hujusmodi rumoris labulatores. Non persequitur, nisi qui ad malum cogit. Qui vero ma lum vel factum jam punit, vel prohibet ne fiat; non persequitur iste, sed diligit. Nam si, ut illi putant, nemo nec reprimendus a malo, nec retrahendus a malo ad bonum est, humanas et divinas leges necesse est evacuai i, quæ et malis poenam, et bonis præmia justitia suadente constituunt. Malum autem schisma esse, et per exteras etiam potestates bujusmodi homines debere opprimi, et canonicae Scripturae auctoritas, et patemarum regularum nos veritas docet I. Quisquis ergo ab apostolicis divisus est sedibus, in schismate eum esse non dubium est, et contra universalem Ecclesiam altare conatur erigcre. Sed quid de talibus insertus Chalcedonensi synodo canon statuat, gloria vestra consideret, ubi post alia sic dicit: Qui a communione seipsum suspendit, et collectam facit, et altare constituit; et noluerit vocanti episcopo consentire, et noluerit eidem acquiescere, neque obedire primo et secundum vocanti, hunc omnino damnari, nec unquam vel orationem mereri, nec recipere eum possehonorem. Si cnim permanserit turbas faciens et seditiones Ecclesiae, per exteram potestatem tanquam seditiosum comprimi. Et beatus Augustinus de talibus dicit (Enchir. c. 72): Multa etiam cu invitis benigua quadam asperitate plectendis agenda sunt, quorum potius utilitati consulendum est quam voluntati. Nam in corripiendo filio, quantumvis aspere, nunquam paternus amor amittitur: fit tamen, quod nollet, ut doleat, qui etiam invitus videtur dolore sanandus. Ecce videtis quemadmodum tanti testimonio Patris non persequatur coercendo talia, sed diligat emendando tales semper Ecclesia. Facite ergo etiam vos, quod scientes intentionem Christianitatis vestræ frequenter hortamur; et date operam ut talia fieri ultra uon liceat, sed etiam (qood vobis facillimum esse non dubito) hi qui talia presumpserunt, ad piissimum principem sub digna custodia dirigantur.