# Epistolae 3

Pelagius I, Epistolae, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/3

Pelagius Narsæ patricio1 Relegentes litteras excellentiae vestre, de injuria quidem quam vobis iniquorum hominum præsumptio ingessit, valde doluimus. Sed quia scimus occulto Dei judicio animam vestram, etsi per aliorum iniquitatem et superbiam, et a contaminatione schismatis custoditam; egimus omnipotenti Deo gratias, qui etiam de malis hominum acUbus bona operari consuevit. Nec enim sine illius providentia factum esse credendum est, ut insensati et perversi homines ad hoc usque prosilirent, ut suam divisionem catholicam esse credentes Ecclesiam, a sua vos pollutione prohiberent. Sic enim per misericordiam Dei etiam nescientibus illis hoc factum est, ut a schismaticorum faetione eruti, catholicæ, quam diligitis, servari vos contigisset Ecclesiæ. Quamvis igitur vestra per illorum scelus utilitas facta sit, nolite tamen impunitam præsumptionem iniquorum hominum grassari permittere. Si enim hoc quod in vestram gloriam præsumpserunt, non fuerit vindicta compressum, quod in minoribus non valeant puniri, ambigi ultra nou debet. Exercete igitur in talibus debitam auctoritatem, et ne eis amplius talia committeodi spiritus crescat, vestris coercitionibus reprimantur. Ad boc siquidem Dei nutu etiam contra vos talia præsumpserunt, ut alia vobis corrigentibus, ab eodem scelere alios possitis, Deo propitiante, munire. Quales autem sint qui Ecclesiam fugiunt, Eufrasii vos scelera (quæ amplius occulta Deus esse noluit) evidenter informant: qui in homicidio quidem nec hominis necessiludinem, nec fratris charitatem, nec sacerdotii reverentiam cogitavit. Incestuoso autem adulterio etiam ipsius vindictæ abstulit modum: quia, si adulterium punias, non remanet in quo vindicetur incestus. Si incestooso ingeras pœnam, inultum crimen adulterii remanebit. Ecce de quo collegio sunt, qui quantum ad superbiam suam, injuriam vobis inferre moliti sunt; et quantum ad providentiam Dei, impollutos vos Ecclesiæ servaverunt. Auferte tales ab ista provincia, utimini oblata vobis a Deo opprimendi perlidos occasione. Quod tunc plenius fieri poterit, si auctores scelerum ad clementissimum principem dirigantur, et maxime Ecclesiæ Aquileiensi invasor, qui et [forte estj in schismate, et in eo maledictus, nec honorem episcopi poterit relinere nec meritum.

---

Pelagius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1178/tmp1178/tmp1178.tmp1178.opp-lat1.xml.
