# Epistolae 31

Pelagius I, Epistolae, Ejusdem Pelagii Papæ I Epistolæ, Seu Potius Fragmenta Lucæ Holstenii Studio Pri…, elagius Joanni Patricio caburtario, inter cætera. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/31

Pudenda, ita ut dicam, rapina in divisione est non consecratus, sed exsecratus episcopus. Si enim ipsum nomen consecrationis rationabili ac vivaci intellectu discutimus, is qui cum universali detrectat consecrari Ecclesia, consecralus dici vel esse nulla ratione poterit. Consecrare enim est simul sacrare. Sed ab Ecclesiæ visceribus divisus, et ab apostolicis sedibus separatus exsecrat ipse potius, et non consecrat. Jure ergo exsecratus tantum, non consecratus poterit dici, quem simul sacrare in unitate conjunctis membris non agnoscit Ecclesia. Videamus tamen utrum vel ipsarum consuetudinem partium in sua ordinatione conservaverint. Nempe is mos antiquus fuit, ut quia pro longinquitate vel difficultate itineris ab apostolico onerosum illis fuerat ordinari, ipsi se invicem Mediolanensis et Aquileiensis ordiuare episcopi debuissent: ita tamen ut in ea civitate in qua erat ordinandus episcopus, alterius civitatis pontifex occurrere debuisset; ut et ordinandi electio a præsenti ordinaLore, ex consensu universalis cui præficiendus erat Ecclesiæ, melius ac facilius potuisset agnosci; et in sua qui ad episcopatum provehendus erat, nec tamen ordinatori suo subdendus fuerat, ordinaretur Ecclesia. Noli catholicam semper mentem aliqua schismaticorum communione polluere. Unum Christi corpus, unam constat esse Ecclesiam. Divisum ab unitate altare veritatem Christi corpori non potest congregare; toleranda sunt in compage corporis positorum etiam illa uonnunquam vitia quæ pro unitate interdum parcentes resecare non possu- I mus. Quia et evangelicum agricolam (Joan. xv, 2), minus aflerentem fructum palmitem, si tamen in vite maneat, purgare posse noster Salvator edocuit: abscissum autem a vile pahnitem nisi igni ad comburendum aptum esse non posse, ejusdem coelestis magistri veritate didicimus (Ibid.). Noli ergo eorum qui igni apti sunt, non consecralioni, sed exsecrationibus consentire. Nec existimes illos vel esse vel dici Ecclesiam posse. Etenim cum, sicut diximus, Ecclesia una sit, cui in Canticis canticorum dicitur: Una est columba mea (Cant. VI); nullam aliam esse constat nisi quæ in apostolica est radice fundata: a quibus ipsam fidem in universo propagatam orbe non potest dubitari. Quod vobis licet notissimum omnino sit, beati tamen Augustini testimonio comprobemus. Audite quid in quodam opere suo præclarissimus doctor dicat Ecclesiæ; ait enim: Quod si nullo modo recte dici potest Ecclesia in qua schisma est; restat ut quoniam Ecclesia nulla esse non potest, ea sit quam in sedis apostolicæ per successiones, epiacoporum radice constitutam, nullorum hominum malitia, etiamxi nota excludi non possit, sed pro ratione temporis toleranda judicetur, ullo modo valeat exstinguere.

---

Pelagius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1178/tmp1178/tmp1178.tmp1178.opp-lat1.xml.
