Latin
Ejusdem Pelagii Papæ I Epistolæ, Seu Potius Fragmenta Lucæ Holstenii Studio Pri…, Pelagius Eleutherio episcopo (C. Deusd., I. m, c. 10.)
Pelagius I, Epistolae 36
Unproofread scanNot analysed yet
Maximus diaconus Ecclesiae dilectionis tuae nobis suggessit, in fundo qui appellatur Pancellus, oratorium se pro sua devotione fundasse, quod in honore beatæ Cantianæ martyris desiderat consecrare. Et ideo, frater cbarissime, si in tua dioecesi memorata constructio jure consistit, et nullum corpus ibidem constat bumatum, percepta prius donatione legitima vel possessione illa et illa, præstantes liberos a fiscalibus titulis solidos tot, gestisque municipalibus allegatis, praedictum oratorium absque missis publicis solemniter consecrabis; ita tamen ut in eodem loco nec futuris temporibus baptisterium construatur, nec presbylerum constituas cardinalem: sed quotiens missas ibi fieri forte maluerit, a dilectione tua presbyterum noverit postulandum, quatenus nihil tale a quolibet alio sacerdote ullatenus præsumatur.