Latin
Ejusdem Pelagii Papæ I Epistolæ, Seu Potius Fragmenta Lucæ Holstenii Studio Pri…, Pelagius Benegesto defensori, post pauca. (Ibid., c. 113. )
Pelagius I, Epistolae 39
Unproofread scanNot analysed yet
Propter quod experientiæ tuae praesenti auctoritate mandamus, ut quibus in causis quaelibet ecclesiastici officii persona loco petitoris existit quemdam laicum pulsatura, apud provinciae judicem suas proponere non desinat actiones. In his vero negotiis in quibus ecclesiastici officii persona pulsatur, totius summoto pulsationis obstaculo ad episcopi vel episcoporum in loco ubi quæstio vertitur constitutorum occurrat indifferenter examen, nulliscausae dictionem frustrationibus declinando: quatenus omne negotii meritum de sola veritate sua, solisque legibus disceptatum, cIeri proveniente sententia terminetur. Annitente quoque exseculione tua, ut quae statui contigerint, effectui mancipentur: nulla ad nosdecujusquam ecclesiastici pulsati contumacia deinceps querirnonia reditura, per quam non solum contumaces excessus, verum tua quoque negligentia sit plectenda