# Epistolae 51

Pelagius I, Epistolae, Fragmenta Epistolarum Pelagii I, Pelagius Melleo subdiacono (Ivo part. VIII, cap. 55). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/51

Dulcitia, Ecclesiae nostræ famula, Tarpeiana massa consistens, hujusmodi querelam suam nostris sensibus intimavit, dicens, quod posteaquam eam, marito suo defuncto, contigit viduari, Celerinus quidam nomine, ex ancilla (ut perhibetur) Ecclesiae procreatus, diversis blandiliis atque suasionibus praefatæ mulieris animos inclinando in suo curasset afficere consortio, ex qua etiam filium procreasset. Nunc autem post conjunctionis suae non parvam tempus, quippe jam nato et educato filio, nullis (ut perhibetur) rationabilibus causis exstantibus, eamdem mulierem deseruisse, atque in eam prosiluisse contumaciam, ut ad declinandam servitutem debitam, curialis sibi nomen audeat usurpare; qui et primam in Ecclesiae possessione genitam ex colonis Ecclesiæ habuisse memoretur uxorem, ex cujus peculio quemdam agellum dicitur hactenus detinere: sed et alia non pauca in suo fertur habuisse peculio. Quapropter experientia tua, præsentis jussionis vigore suscepto, eodemdesento (Sic) Clarentio causæ totius veritatem diligente agnoscens, quæ de memorati persona seu rebus ecclesiastica requirit utilitas, exsequatur; et si eum de ecclesiae ancilla genitum, vel alio modo legitimo juri Ecclesiæ constat Ecclesiæ obnoxium reperire cum omnibus rebus suis in massamEcclesiae festinet revocare; et ei præfatam mulierem, quam sibi ipse ascivit, in consortium sociare, nullatenus habituro de caetero eam relinquendi licentiam.

---

Pelagius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1178/tmp1178/tmp1178.tmp1178.opp-lat1.xml.
