# Epistolae 6.2

Pelagius I, Epistolae, AD EPISTOLAS II et III (olim III et IV) PELAGII I AD NARSETEM ANIMADVERSIO CRIT…, Letter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/6.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/6.2

De sanctis vero quatuor conciliis, id est Nicæno trecentorum decem et octo, Constantinopolitano centum quinquaginta, Ephesino primo ducentorum, sed et de Chalcedonensi sexcentorum triginta, ita me prolegente divina misericordia sensisse, et usque ad terminum vitæ meæ sentire toto animo et tota virtute profiteor, ut eas in sancte fidei defensione et damnationibus hæresum atque hacreticorum, ut pote sancto firmatas Spiritu, omnimoda devotione custodiam: quarum firmitatem, quia universalis Ecclesiae firmitas est, ita me tueri ac defendere protiteor, sicut eas decessores meos defendisse non dubium est: in quibus illum (S. Leo) maxime et sequi et imitari desidero, quem Chalcedonensis synodi auctorem novimus exstitisse; qui suo congruens nomini,ejus se membrum qui de tribu Juda leo exstitit, vivacissima fidei sollicitudine evidenter ostendit. Similem igitur suprascriptis synodis reverentiam me semper exhibiturum esse confido, et quicunque ab iisdem quatuor conciliis absoluti sunt, me esse orthodoxos habiturum, nec unquam in vita mea, Dco nos in omnibus protegente, aliquid de sanctæ et veræ prædicationis eorum auctoritate minuere.

---

Pelagius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1178/tmp1178/tmp1178.tmp1178.opp-lat1.xml.
