Latin
Letter 8
Pelagius I, Epistolae 8
Unproofread scanNot analysed yet
Dilectissimo fratri Sapaudo Pelagius. Fraternitatis vestræ grata nobis colloquia Felice viro honesto deferente suscepimus; quibus recensitis, communi Domino ac Deo nostro insufficientes gratias egimus, quia dilectionis tuæ incolumitatem, quæ nobis est desiderabilis, eorum testificatione cognovimus. Ea autem quæ in nostris laudibus facundia oris vestri disseruit, quanquam vos congruentem vobis rem fecisse manifestum sit, nos tamen nihil nostrum ex omnibus quae dicta sunt agnoscentes, verecundiam magis incurrimus, illud doctissimi viri ad animum producentes, qui dixit: Sicut vera laus ornat, sic falsa castigat. Multum enim vitæ nostræ ac morum verba charitatis vestrae mensuras excedunt. Optamus tamen ut sanctorum omnium precibus et vestris orationibus faciat nos Deus tales existere, quales vos esse ex bona voluntate pinxistis. Atque ideo salutantes debito charitatis affectu, indicamus nos, inventa ante hoc parvum tempus occasione quorumdam de provincia vestra Romam venientium, tanto amoris vestri fervore fuisse succensos, ut impatienter ferremus hujusmodi opportunitatem silentio præterire. Scribentes namque gloriosissimo communi filio Childeberto regi, etiam ad charitatem tuam litteras, quales sub brevitate temporis potuimus dictare, transmisimus. Quaedam autem nobis, sicut scripsistis, proprio ore litterarum vestrarum in compendio portitor intimavit, quæ nos non mediocriter permoverunt, admirantes nimirum qua ratione tam nova res fuerit usurpata; et necesse habemus solliciti esse, ut si quis venerit, non facile nobis, tanquam ignaris, subripere aliquid videatur. Melius tamen fraternitas tua faciet, si. cognoscens illos quos suspicamini ad nos esse venturos, etiam vos personam instructam ex omni parte dirigatis, qua; eis possit obsistere: quia cum epistola vestra nihil de causa contineat, si hic qui nobis inodo ex voluntate vestra verbo sugges it, tunc apud nos nequeat inveniri, videbimur nos accusatoris officium suscepisse. Quod si a tua charitatc persona dirigitur, nostrum est, et pro affectu quem vobis impendimus, et pro rei gestæ novitate, salva æquitate, competentem illi quem dilectio tua miserit, præbere favorem. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data decimo sexto calendas Octobris, anno 15 post consulatum Basilii viri clarissimi.