# Epistolae 9.9-18

Pelagius I, Epistolae, 9.9 to 9.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/9.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/9.9

Maxime tamen Nestorianæ hæresis homines, pro ea quod Nestorius duas naturas in Christo separatas quidem et divisas astruxerit, fraudulenter moliuntur dcere non longe ab intellectu esse Chalcedonensis synodi et papæ Leonis, dum Nestorium, pro eo quod divisas duas naturas assercret, ipso dogmate beati papæ Leon. constat esse damnatum. Hæc breviter, insinuanda esse excellentiæ vestrae curavimus, ut ille ardor Me! vestra, et unitatis amor, non alicujus perversi hominis fabulas, aut chartas superfluas permittat attendi: quia et hic simplices aliquos episcopos, et nescientes prima elementa fidei, sollicitaverunt, ut nec rationem ipsam intelligant, nec discernant quantum sit bonum a fide catholica non errare; sed si qua sunt alia quibus crimen ab hæreticis patitur sancta Ecclesia refutare. Quis enim patiatur ut Nestorii vel sectatorum ejus blasphemias, pro eo quod duas naturas in Christo separatas, id est divisas esse astruxerit, catholicæ fidei existimet concordare? Ut autem nos diu tribulationes Constantinopoli pateremur, illa res fecit quam breviter superius tetisimus: quoniam vivente Augusta, quidquid in ecclesiasticis causis movebatur, suspectum habuimus.Nam pater vester clementissimus imperatur, et beati papæ Leonis dogma, et Chalcedonensis synodi fidem nullo modo unquam patitur violari. Reliquias vero tam beatorum apostolorum quam sanctorum martyrum, jam quidem per servos Dei monasterii Lirinensis dircximus. Sed et nunc quas legati vestri poposcerunt, nos misisse signamus, deputantes Hominembonum subdiaconum ex clero Ecclesiæ nostrae, a quo usque ad fratrem et coepiscopum nostrum Sapaudum jubente Domino deferantur. Data III idus Decembres, anno 15 post,consulatum Basilii viri clarissimi, per Rufinum legatum (Anno Chisti 556).

---

Pelagius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1178/tmp1178/tmp1178.tmp1178.opp-lat1.xml.
