# Epistolae Et Decreta 1-2-20

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, 1 to 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/1-2

Dilectisimo fratri Benigno archiepiscopo PeJagius episcopus. Lectis Fraternitatis tuae litteris (S. Leo,epist. 3), vigorem fidei tuæ, quem dudum noveramus, agnovimus, congratulantes Dilectioni tuae, quod ad custodiendum gregem Christi pastoralem curam vigilanter impendis, et pro tibi subditis sollicitus existis. Ad nostram enim lætitiam et beoefacta perTimuit (S. Cœlest, epist. 2); et si aliqua secus quam oportet provenerint, non modico nos meerore conturbant, Magnan enim gratulationem divina concedit gratia (Conc. Tolet. x), quando tribuit inter nos et salutaris disciplinæ norman literis conferre [Al., proferre, et provenire ad pacificorumstadia facit præoptata. Exigit ergo Dilectie toa (Hosimus] consulta sedis apostolicae, si licitum foret episcopum transire, aut mutare de civitate ad civitatem, dum quidam canones (ut tibi videtur) hoe fieri prohibeant Significasti etiam liueris tuis, quemdam fratrem, nomine et actu Dei Senum, causa utilitatis mutare te velle in locum et civitatem defuncti, licet quidam dicant hoc fieri non licere, nisi [etiamsi] conseusum apostolicae sedis habuisses. Quapropter scias, frater dilectissime, aliud esse causam necessitatis et utilitatis, et aliud causam præsumptionis et propriae voluntatis. Non ergo mutat sedero, qui non mutat mentem, id est, qui non causa avaritiæ, aut dominationis, aut propriae voluntatis, vel suae electionis migrat de civitate ad civitatem, sed causa necessitatis aut utilitatis mutatur. Nam et plurimorum utilitas unius utilitati aut voluntati præferenda est. Aliud est enim mutare, et aliud mutari; sicut aliud ministrare, et aliud ministrari. Unde Dominus in Evangelio loquitur, dicens: Non veni ministrari, ud ministrare(Matth.xx). Quod enim in canonibus legitur, non debere epscopumde dvitate ad civitatem transire (Concil. Antioch., can. 21), vel transferri, non de his dicitur, qni aut vi expulsi, autnecessitate coacti, aut auctoritate majorum hoc agunt: sed de his, qai avaritiæ ardore inftammati, sponte sua prosiliunt, et potius ambitioni quam utilitati Ecclesiæ servire, et ut dominationem agant, insistere cupiunt b.

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
