# Epistolae Et Decreta 1-3-22

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, 1 to 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/1-3

Dilectissimis atque clarissimis fratribus universis episcopis, et cunctis specialiter per Campaniae et Italiæ provincias militantibus Domine, Pelagius salutem. Sollicitudinem omnium Ecclesiarum (juxta Apostolum) circumferentes, divinae circa nos gratiæ memores esse debemus (Acacius episc. CP., epist. ad Simplicium papam), quod nos per dignationis suae Dominus misericordiam ad hoc fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes, in quadam sacerdotum ejus specula constiluti prohibeamus illicita, et sequenda doceamus (Hilarii papæ epist. ad Ascanium episc. Tarraconensem). Omnes, cbarissimi, qui volunt in Christo pie vicere (II Tim. m), necesse est, ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria (Prosperi sent. 32, ex S. Aug. in ps. CXXII), et despiciantur tanquam stulti et insani, qui ideo præsentia bona perdunt, ut invisibilia ac sibi profutura acquinot. Sed haec despectio et irrisio in ipsos retorquebitur, dum et abundantia eorum in egestatem, et superbia eorum transierit in confusionem. Justo enim judicio datur plerumque potestas peccatoribus (E;usdem sent. 23, ex S. Aug. in ps. CXVIII), qua sanctos ejus persequantur, ut qui spiritu Dei juvantur et aguntur, fiant per laborum exercitia clariores. Et quanquam, fratres, hæc ita se habeant, non tamen sunt consentiendi, sed reprobandi, qui praelatos suos reprehendunt, vel accusant. Unde canonica sanctorum Patrum statuta, c ne columnae sanctae ecclesiæ vacillent, sequentes ac rohorantes, omnes infames, cunctosque suspectos vel inimicos, et eos qui noa sunt eorum gentis, vel quorum fides, vita et libertas nescitur, et qui non sunt bonae conversationis, vel quorum vita est accusabilis, ab omni accusatione episcoporum funditus submovemus. Similiter et omnes, quos divinae leges mortuos appellant, submovendos esse ab eadem accusatione, et publicae pœnitentiae submittendos judicamus. Neque dum Ecclesiæ aUcujus episcopi, aut possessiones, vel res ab æmulis ejus, vel a quibuscunque aliis non sua sponte detinentur, aliquid illi debet, aut potest a quoquam ante redintegrationem omnium rerum suarum objici: sed prius illi legibus redintegranda sunt omnia, et postea tempore a Patribus praefinito sunt negotia ventilanda.

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
