Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 100
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 100.1
Unproofread scanNot analysed yet
Dilectissimis fratribus Eliae aliisque episcopis, universis filiis in Ecclesiae Istriæ partibus constitutis, Pelagius episcopus sanctae Ecclesiae catholicæ urbis Romæ. Quod ad dilectionem vestram, fratres filiique charissini, nostra tardius scripta dirigimus, non malevolæ voluntatis, aut dissimulationis vel negligentiæ fuisse credatur, sed, sicut nostis, temporalis qualitas et hostilis necessitas hactenus impedivit. Nam sicut ait Dominus per prophetam: Nunquid obliviscitur mulier filium uteri sui (lsa. XLIX)? Non ergo credatur nos viscerum nostrorum divisionem non cum gravi fletu ac gemitu doluisse: sed utinam, charissimi, iiluminet Dominus oculos cordis vestri, ut nostri cordis gemitus pro vobis videre possitis. Quis enim, sicut ait beatus apostolus (11 Cor. XXI), infirmatur, et ego non xnfirmor? quis acandalizalur, et ego non uror? Et alibi (1 Cor. XII): Quia patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Postea ergo quam Deus omnipotens pro felicitate Christianorum principum per labores atque sollicitudinem filii nostri excellentissimi Smaragdi exarchi et chartularii sacri palatii pacem nobis interim vel quietem donare dignatus est, cum omni sollicitudine festinamus præsentia ad vos scripta dirigere, hortantes et obsecrantes, ne in divisione ecclesiae ulterius quisquam studeat permanere. Nos enim secundum evangelicam vocem studemus fraternitati ac dilectioni vestrae, in quantum fragilitas nostra sufficit, quae nobis jussa sunt, cum sinceritate cordis humiliter exhibere. Noslis eniiu in Evangelio Dominum proclamantem (Luc. XXII): Simon, Simon, ecce Satanas expetivitvos, ul cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te Patrem, ut non deficiat fides na, et tu conversus confirma fratres tuos.