Latin
21 to 37
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 21-37
Unproofread scanNot analysed yet
Unde et in subjectis canonibus continetur: Si aliquis exstiterit temerarius (Conc. Sard. ,c. 2), qui forsitan excusationem afferat, quod populi litteras acceperit, et ideo migravit, dum manifestum sit præmio et mercede paucos, qui sinceram fidem non habent, potuisse corrumpi, ut clamarent in ecclesia, et ipsum petere viderentur, omnino has fraudes removendas esse censemus. His verbis et aliis multis exemplis liquet non de his dicere (ut paulo superius praelibatum est) qui pulsi, ut non recepti a civibus, vel a quibuscunque, aut necessitate cogente, vel auctoritate majorum transeunt de civiLate ad civitatem; sed de his qui sponte prosiliunt, aut temeritatis, aut ambitionis causa hoc faciunt. Nam aliud est sponte transire, et aliud est coacte aut necessitate venire. Unde non isti mutant civitates, sed mutantur: quia non sponte, sed coacte hoc agunt. Quis enim unquam audet dicere, sanctium Pctrum apostolorum principem non bene egisse, quando mutavit sedem de Antiochja in Romam? Aut quis eum negat ob id sanctum non esse, aut meritum unquam apostolatus tam in caelis, quam in terris perdidisse? Aut quis negat sanctos non esse muJtos alios episcopos, qui de civitatibus ad civitates translati sunt, aut meritum pontificatus perdidisse; quorum nomina si coeperim enumerare, ante dies pertransiret, quam haec omnia perscribere possem [AI. ,scribi possent], et prolixior erit epistola quam necesse sit? Aut quis unquam potest approbare, sanctum non esse Alexandrum qui Hierosolymam de altera, civitate translatus est (Soc. VII, c. 3ö)? aut sanctum Gregorium Nazianzenum, qui in Nazianzo constitutus est? aut sanctum Proclum, qui de Gyzico translatus, et Constantinopolim inthronizatus est? Non ergo bene intelligunt ecclesiasticas regulas, qui hoc negant causa utilitatis aut necessitatis fieri non posse, quoties communis utilitas aut necessitas persuaserit Nullus enim ex his, aut ex aliis, qui meMori consilio mutaverunt civitates necessitate quadam, vel utilitate ecclesiastica, aut laica communione carerp reperimus, nec ullatenus unquam fieri debet.