# Epistolae Et Decreta 23-60

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, 23 to 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/23

Refutandi sunt etiam raptores, fures, sacrilegi, adulteri, et horum similes. Manifestum est enim quod semper tales magis discordiam quam paoem sectantur. NuMus quoque monachus talia unquam arripiat, nec sæcularia aut ecclesiastica negotia perturbare praesumat, quia mortua in talibus vox est eorum. Immobiles enim Dominus suos summos semper vult manere prædicatores, et non a quibusdam temerari, sed sibi libere et quiete famulari d. Unde et ipse ait: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et qui vos contristat, me contristat (Zach. u; Coloss. III). Et, qui fecerit injuriam, recipiet quod inique gessit (Matth. x). Et alibi; Qui vos recipit, me recipit; et, qui vos spernit, me spernit (Luc. x). Ita quoque et a plebibus vel caeteris generaliter omnibus sunt timendi et ferendi atque venerandi pastores et praedicalores Ecclesiæ, ut sub exercitatione bonae voluntatis sustineantur temporalia (Prosp. sent. 34, ex Aug. in ps. CXXIV), sperentur aeterna. Auget enim merita virtutis, qui propositum non violat, sed auget, religionis. Chariias vero semper hominem innovat (Ejusdem sent. 273). Et sicut malignitas veteres, ita dilectio novos facit. Fides eorum, qui Deum visuri sunt (Ejusdem sent. 361), quod non vidct, credit. Nam si videt, non est fides. Credenti colligitur meritum, videnti redditur praemium. Tunc pretiosum pastoris diadema est (Ennodius in dict. incip. episc.), quando snasioni ejus grex ecclesiasticus, dum ad probitatem graditur, non repugnat. Ille sine luco monitorem et vcridico ore diligit, qui ejns instituta sectatur, Præbent hominibus, naturae institutiones, et monita responsum. Redit ad mortales vicissitudo clamosæ sollicitudinis, quia UnusquiSque prout gesserit recipiet. Nam perit, quod linguae acceperunt, frustra benefidum (Idem, epist. 22, lib. vn), nisi legitime cœptum fuerit negotium, et canonice peractum. De fiducia enim partium nostrarum mittitur, quod apostolica mandai auctoritas. Vos tantummodo praesules Christi.

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
