# Epistolae Et Decreta 4.3

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/4.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/4.3

Propter quod praesentium portatoribus quos fraternitas vestra direxit, et ex Codicibus et ex antiquis polypticis [polyptichis] scrinii sanctæ sedis apostolicae relecta sunt aliqua, quibus evidenter apparet, nihil eorum quae in vestra posuistis epislola causa trum capitulorum convenire ullatenus, aut verisimiliter coaptari. Ideoque necesse est vos omnes epistolas synodales sollicite vigilanterque percurrere, ut evidentius agnoscatis, quia sancti Patres nihil aliud de Chalcedonensi synodo in suis epistolis firmaverunt, nisi ut inviolabilis fidei definitio serraretur. Nam ad eamdem synodum confirmandam beatae recordationis prædecessor noster papa Leo scribens, inter alia sic ait: « Ne ergo per malignos interpretes dubitabile videatur, utrum quae in synodo Chalcedonensi per unanimitatem vestram de fide statuta sunt approbarim, hæc ad omnes fratres et coepiscopos nostros, qui praedicto concilio interfuerunt, scripta direxi, quae gloriosissimua et clementissimus princeps, sicut poposci, in notitiam vestram moUere pro catholicae fidei amore dignabitur; ut et fraterna universitas et omnium fidelium corda cognoscunt, me non solum per fratres qui vicem meam exsecuti sunt, sed etiam per probationem gestorum synodalium, propriam vobiscum munisse sententiam: in sola videlicet fidei causa, (quod saepe dicendum) propter quam generale concilium, et ex praecepto Christianissimorum principum, et ex consensu apostolicæ sedis, placuit congregari. » [ Huc usque verba sancti Leonis. ]

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
