Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 4
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ne forte animis vestris aliqua adhuc videatur quaestio aut dubietas remanere, apertius quae ad Maximum Antiochenæ Ecclesiae antistitem scripserit pariter curavimus indicare. Post plurima itaque sic ait: «Si quid sane ab his fratribus, quos ad sanctam synodum vice mea misi, praeter id quod ad causam fidei pertinebat, gestum esse perhibetur, nullius erit firmitatis: quia ad hoc tantum ab apostolica sede directi sunt ut excisis hæresibus, catholicæ essent fidei defensores. Quidquid enim praeter speciales causas synodalium conciliorum ad examen episcopale defertur, potest dijudicandi haberc rationem, »etc. Ecce, sicut superius dictum est, cognoscitis, fratres charissimi, nihil aliud saepe fatum praedecessorem nostrum, quam ea quae de fidei firmitate definita sunt, confirmasse, quod pene in omnibus epistolis ejus, si volueritis, plenius potestis cognoscere. Nam privatae causae, quae illic post definitionem fidei actæ sunt, non solum minime confirmavit, sed et retractari atque dijudicari concessit. In encycliis vero (quod est episcopalium collectio litterarum, ex quibus aliqua in scriptis vestris testimonia iucongrue similiter posuistis) unde mota sit causa, vel quid piae recordationis Leo imperator per universas provincias sacerdotibus scripserit consulendo, aut qualiter ab ipsis responsa susceperit, nobis quoque tacentibus, eorum lectione valebitis plenius informari: ut nulla de caetero in vestris cordibus malignæ excogitatio pravitatis locum subreptionis inveniat. Nos enim propter prolixitatem hujus epistolae ordinem causæ ipsius declinavimus indicare. Nam si cum studio charitatis, quae a nobis scribuntur, cum timore Do. mini sollicite vigilanterque relegetis, facile sentietis quanlum sit periculum pro superfluis quaestionibus, et hæreticorum defensione capitulorum, tandiu ab universali Ecclesia segregari.