Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 4
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 4.7
Unproofread scanNot analysed yet
Item ejusdem: An esse sibi cum Christo videtur, qui adversus sacerdotes Christi facit? qui se a cieri ejus et plebis societate secernit? Arma ille contra Deum portat, contra Dei dispositionem repugnat: hostis altaris adversus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, inobsequens servus, filius impius, frater inimicus, COntemptis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis, constituere audet aliud altare. llem cujus supra: Pejus schismatis crimen est, quam quod hi qui sacrificaverum, qui tamen in poenitentia criminis constituti Domiuum plebis sansfactionibus deprecantur. Hic Ecclesia quæritur et rogatur, illic Ecclesiae repugnatur. Hic potest necessitas fuisse, illic voluntas tenetur in scelere. Hic qui lapsusest,sibi tantum nocuit, illic qui hæresim vel schisma facere conatur, multos secum trahendo decepit. Hic animae unius est damnum, illic periculum plurimorum. Certe se peccasse hic intelligit et plangit, ille tumens in peccato suo, et ipsis sibi deliciis placens, a matre filios segregat, ovesa pastore sollicitat, Dei sacramenta disturbat, et cum lapsus semel peccaverit, ille quotidie peccat. Postremo lapsus martyrium posLmodum consecutus potest regni promissa percipere: ille si extra Ecclesiam fuerit occisus, ad Ecclesiae non potest praemia pervenire.