# Epistolae Et Decreta 4.9

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/4.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/4.9

Et ideo hortamur dilectionem vestram, et obsecramus, ut tam terribilia Patrum testimonia cognoscentes, nullo modo patiamini ulterius in divisione Ecclesiae persistere; sed in viscera sanctae matris catholicae atque apostolicæ regredi tota mentis intentione celerate [eccelerale]: ut radicati in charitate unitatis atque fundati dicere mereamur: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII); veraciter exclamantes: Repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione (Psal. CXXV). Quibus breviore quidem stylo, abundanti tamen charitate responsis, et de fraternitatis vestræ mentibus, et de divinae misericordiæ virtute confidimus, vos sanctae citius reformari indubitanter Ecclesiæ. Si tamen pro nostris adhuc delictis aliquid inimicus animarum vobis obstinationis (quod absit) aut dubietatis intulerit, secundum quod interlocutio nostra gestorum apud nos habitorum suprema complectitur, et sicut excellentissimo domino filio nostro Smaragdo exarcho Italiæ supplicare curavimus, instructas huc ad nos personas, quibus facilius reddenda recipiendaque sit ratio, mittere festinate, ut nulla deinceps consensus vestri dubietas supersit, aut tarditas, si eis satisfactio plena reddatur. Vel si pro longinquitate locorum, vel temporum qualitate pavescitis, illic Ravennae flat congregatio sacerdotum, quo nos etiam qui loco nostro intersint, divinitate propitia, dirigemus, a quibus satisfactionem plenissimam capiatis; ne amplius animae simplices divisae a sancta Ecclesia pro superfluis quaestionibus tam longa obstinatione remaneant, nec per vos, quos dominici gregis decet esse jastores, oves a septis ecclesiastiscis evagantes rapacis lupi dentibus contumantur.

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
