# Epistolae Et Decreta 5.10

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.10

X. < Quomodo igitur tu, cui super omnes maxime decet mentium regimen, illum qui et Virgine natus est, Deum esse, et ex Deo consubstantialem Patri existimari dicis, nisi forte sancto Spiritui illius creationem imputare non jubes? Sed quis est Deus, et ex Deo, et consubstantialis Patri? Is idem qui ex Virgine nutus erat, ) o mirandum! ) et qui per Spiritum sanctum seCundum divinas Scripturas plasmatus est, et confictionem in muliebri accepit ventre? Inerat forsitan, quia mox quam plasmatus est, ei ut templum Dei esset accepit: non tamen existimandum nobis est Deum de Virgine natum esse. > Et post pauca: < Nec secundum tuam vocem pronuntiandum est, omnino ex Virgine natum Deum esse, et ex Deo, consubstantialem Patri. » Et post pauca: < Si igitur eum carne eum natum esse dicunt, quod autem natum est, Deus et ei Dee, et consubstantialis Patri est, necesse est et hoc carnem dicere, quod si non hoc caro est, quoniam nec Deus, nec ex Deo, nec consubstantialis Patri, sed ex semine David, et cousubr stantialis ei cujus semen est, non id quod natum est ex Virgine, Deus, et ex Deo, et censubstanlialis Patri. »

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
