# Epistolae Et Decreta 5.11

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.11

Et post pauca: I Non Deus Verbum ex Maria natus est, natus autem est ex Maria, qui ex semine est David; non Deus Verbum ex muliere natu. est. » Et iterum: < Quod edictum est enim Ducebatur a Spiriiu (Matth. IV), aperte hoc significat, quod ab eo regebatur, ab eo ad voluntatem [virtutem] propositorum confortabatur; ab eo ad hæc quae oportebat ducebatur, ab eo quod decebat docebatur, ab eo cogitationibus roborabatur, ut ad tantum certamen sufficeret, sicut et beatus Paulus dicit: Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei (Rom. VIII). »

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
