# Epistolae Et Decreta 5.13

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.13

Et post pauca: < Ac si dicat Jesus: Ego quidem, quem videtis, nihil quidem facere possum secundum meam naturam, cum homo siun, operor autem, quia in me manens Pater omnia facit (Joan. XIV). Quoniam enim et ego in Patre, el Paler in me (Ibid.), Deus autem Verbum unigenitus Dei in me est, certum est quod et Pater eum ipso in me manet, et opera facit. Et non est mirandum de Christo haec existimari, cum evidenter ipse de cæteris hominibus dicat: Qui diligit me, meum verbum observet: et Pater diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud ipsum faciemus (Ibid.). » Et iterum: < Sciebat subtiliter, ut notam quidem faceret gentibus pietatem, pateretur autem laborantium infirmitates, et sic ad effectum suam voluntatem educeret: et justificabatur inde, et immaculatus ostendebatur, sive reparatione [pejorum], sive custodia meliorum, sive etiam paulatim ad meliora profectibus. »

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
